monumenta.ch > Ambrosius > sectio 109

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 21, 109
Largitatis enim duo sunt genera : unum liberalitatis, alterum prodigae effusionis. Liberale est hospitio recipere, nudum vestire, redimere captivos, non habentes sumptu iuvare: prodigum est, sumptuosis effluescere conviviis, et vino plurimo; unde legisti: Prodigum est vinum, et contumeliosa ebrietas . Prodigum est popularis favoris gratia exinanire proprias opes: quod faciunt qui ludis circensibus, vel etiam theatralibus, et muneribus gladiatoriis, vel etiam venationibus patrimonium dilapidant suum, ut vincant superiorum celebritates; cum totum illud sit inane, quod agunt. Quandoquidem etiam bonorum operum sumptibus immoderatum esse non deceat.